monumenta.ch > Plinius > sectio 102

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 30, 102
{XXX} cocleas, quae nudae inveniuntur, stelionem, cum incluserunt capsulis, subiciunt capiti et sub decessu febris emittunt. devorari autem iubent cor mergi marini sine ferro exemptum, inveteratumque conteri et in calida aqua bibi, hirundinum corda cum melle; alii fimum drachma una in lactis caprini vel ovilli vel passi cyathis III ante accessiones; sunt qui totas censeant devorandas.